✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Dantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — XXXIV

latín

1»Obvia Tartarei regis vexilla propinquant;
Quare intende aciem,» dixit praeceptor, «an illa
Prospicias.» Veluti quum spirat pinguis opacae
Caligo nebulae, aut nostris nox incubat agris:
Tunc e longinquo sum visus cernere molem,
Orbi pistrini similem, quem flamine ventus
Vertit agens circum: dein, me impellentibus auris,
Ductorem traxi retro; neque enim ulla latebram
Antra dabant. Ego eram (nec jam formidinis expers
Haec trado numeris), ubi stabant undique totae
Circumtectae umbrae, ac sicut festuca nitenti
Clausa vitro, illarum sic translucebat imago.
Stant aliae multaeque jacent, hae in vertice, et illae
In pedibus rectae; ad talos invertere, ut arcus,
Vidi alias vultus. — Ubi sic processimus ultra,
Ut mihi monstraret, quem dextera summa creatrix
Fecerat eximium forma facieque micante,
Se mihi subduxit summoto, ac sistere jussit:
«Ecce tibi DIS, ecce locus, ubi pectore firmo
Atque animis opus est», fatus. — Tu conjice, lector,
Quam tunc horruerint mihi membra, ac faucibus haerens
Vox steterit. Mitto id modo scribere, namque loquentis
Lingua foret quaevis impar. Situs inter inane
Sanguinis atque animae corpus, vivumque manebam:
Jam tecum reputa, si quid tibi mentis acutae est,
Qualis eram factus, defectus munere utroque.
Pectore dimidio regni induperator acerbi
Exstabat glacie; atque magis mea forma giganti
Conveniat, formae corpus quam immane gigantum
Istius: jam tu ipse vide modo, quanta putanda
Sit moles tantae respondens congrua parti.
Si tam pulcher erat, quam nunc deformis, et ausus
Acriter ore suum est auctorem surgere contra,
Omne genus luctus aequum est descendere ab illo.
O mihi quid monstri est visum, quum in vertice trinas
Aspexi facies! Unam, quam in fronte gerebat,
Sanguineam vidi: ast reliquas, quae duplice forma
Constabant, isti superaddi umerum inter utrumque,
Quae concurrebant, quo cristae surgit acumen.
Dextra videbatur pallentem neutra colorem
Inter et albentem, faciesque sinistra tuenti
Talis erat, quales, quos primos alluit undis
Nilus, cernere erat. Geminae sub qualibet alae
Magnae, quaeque pares moli tanti alitis essent:
Per mare velivolum non vidi carbasa tanta.
Haud plumae his inerant ullae, sed tegmina quaedam,
Qualia habent volucres, nomen quae a vespere ducunt;
Hasque ita quassabat, triplex ut spiritus inde
Exiret venti. Atque hinc Cocyti omnia stagna
Frigore durabant. Per senos ora rigabat
Flens oculos, lacrimaeque fluebant triplice mento,
Sanguinea mixtae spuma; atque, ut malleus hirtam
Contundens stupam, tria singula morsibus ora
Unum ex damnatis rumpebant, tresque dolentes
Sic emittebat. Verum quae vulnera dente
Os dabat anterius, nihili pensanda fuissent,
Si non certassent caedem geminare cruenta
Asperitate ungues, qui dorsum pelle frequenter
Nudabant. — «Quam urget cunctarum maxima pœna,
Illa anima est JUDAE, qui dicitur ISCARIOTES.
Intus habet caput et jaculatur crura superne
Exterius porrecta, inquit praeceptor; et umbris
Ex aliis geminis, quarum utraque habet caput infra,
Quae pendet nigro a rictu, est BRUTI: aspice, ut iste
Sese convolvat, nec vocem erumpat in ullam;
Robore membrorum qui praestat, CASSIUS ille est.
Sed nox praecipitat, jamque est discedere tempus,
Quando luminibus lustravimus omnia nostris.»
Ut placitum est illi, devinxi colla lacertis.
Is tempusque locumque observans, quum satis alas
Expansas vidit, villosi corporis haesit
Costis, inque aliud vellus de vellere lapsus,
Inter saetarum silvam, glacieque rigentes
Postea descendit crustas. Quum venimus illuc,
Coxae ubi se jungit summae femur, anxius, aeger,
Conatu multo, quo crura pedesque tenebat,
Invertit caput, et saetas prensavit, ut ille,
Qui petit ascensum. Hinc iterum me in Tartara rebar
Deferri. — Dux, more viri, qui lassus anhelat:
80»Fige animo hac,» inquit, «discedere peste malorum
Tanta opus esse istas per scalas.» Deinde forato
Emersit saxo, posuitque in margine primo
Hic me sessurum. Mihi post haec sat pede cauto
Obvius advenit. Visus ego tollere in altum
Cœpi, et Luciferum rebar, qualem ante reliqui,
Cernere. At adverti sublata hunc crura tenentem.
An me sollicitum tunc ceperit anxius horror,
Curet id ignarum vulgus, cui noscere non est,
Quale mihi dederit punctum transire poëta.
Atque is: «Surge!» inquit; «longa est via, trames iniquus,
Et jam confecit spatii medium ora diei
Tertia.» Non erat illud iter per vermiculata
Atria, quo fessus deveni, at carcer ab ipsa
Natura exstructus, cui strata maligna, caverna
Lucis inops. «Simul arrexi me corpore,» dixi:
«Doctor mi, ante antro quam vellam corpus ab isto,
Ut mihi dissolvas errorem, fare parumper.
Dic, ubinam est glacies? Et quomodo figitur iste
Corpore ita inverso? Cur sol tam praepete cursu
Vesperis a primo primum pervenit ad ortum
Lucis?» — Et ille mihi: «Te mens illusa morantem
Trans centrum telluris adhuc facit; atque ubi inhaesi
Saetis infesti vermis, qui perforat orbem,
Ipse diu tam illic mansisti, quam mihi visum
Descensum petere est. Inverti ubi corpus, ibi illud
Est tibi trajectum medium, quo cuncta trahuntur
Pondera. Jamque oculis bifidae convexa tueris
Sphaerae, quae bifidam contra est, unde arida magna
Magnum tegmen habet, summo et sub culmine cujus
Est consumptus homo, qui vixit et occidit insons
Culpae; atque exiguo plantis insistis utrisque,
Frontem JUDECCAE posticam qui efficit, orbi.
Hic mane est, ubi sol illic descendit in aequor.
Atque hic, pro scalis qui vellus praebuit hirtum,
Fixus adhuc remanet, fixum velut ante videbas.
Decidit hac caelo: et, quae primum emerserat istac,
Icta metu tellus ponto, ut velamine, vultum
Texit, et ad nostrum semiorbem venit; et istum,
Ut fugeret fortasse, locum tum liquit inanem
Istinc quae apparet, sursum et conversa recurrit.»
Est illic, nec tam procul est a Belzebub, antrum,
Quam puteus patet in longum: hoc haud noscere visa,
Sed rivi a sonitu est. Fluit iste foramine saxi
Arrosi, cursu qua circum labitur unda,
Exigue pendens. — Dux atque ego (nam data membris
Haud fuit ulla quies) fruituri luce novelli
Mundi, iter ingressi, contectum ascendimus: ille
Primus, ego propius post terga, et plurima pulchra,
Quae gerit arx caeli, per spiramenta rotundae
Aspexi rimae; egressique revisimus astra.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — XXXIIIDivina Comoedia — Paradisus — I →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — XXXIV
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Divina Comoedia
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-xxxiv--dantes-alagherius-1f9ff3
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — XXXIV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-xxxiv--dantes-alagherius-1f9ff3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.