Inmortale nihil mundi compage tenetur,
Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,
Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.
Nam statuit genitor rerum inrevocabile tempus,
Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.
Sed tamen innumeros homines sublimia facta
Et virtutis honos in tempora longa frequentant,
Accumulant quorum famam laudesque poetae.
Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,
Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.
Nec minor ipsorum discurrit gloria vatum,
Quae manet aeternae similis, dum saecla volabunt,
Et vertigo poli terras atque aequora circum
Aethera sidereum iusso moderamine volvet.
Quod si tam longam meruerunt carmina famam,
Quae veterum gestis hominum mendacia nectunt,
Nobis certa fides aeternae in saecula laudis
Inmortale decus tribuet, meritumque rependet.
Nam mihi carmen erit Christi vitalia gesta,
Divinum populis falsi sine crimine donum.
Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum
Hoc opus, hoc etenim forsan me subtrahet igni
Tunc, cum flammivoma descendet nube coruscans .
Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus.
Ergo age! sanctificus adsit mihi carminis auctor
Spiritus, et puro mentem riget amne canentis
Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur.