(PL 19 0348A) (0348B)
Has inter sedes, et baccis mitibus hortos
Spumeus astuto vincens animalia sensu,
Serpebat tacite spiris frigentibus anguis;
Livida mordaci volvens mendacia sensu,
Femineo tentat sub pectore mollia corda:
Dic mihi, cur metuas felicia germina mali?
Numquid poma Deus non omnia nata sacravit?
Atqui si studeas mellitos carpere victus,
Aureus astrigero redibit cardine mundus.
Illa negat, vetitosque timet contingere ramos;
Sed tamen infirmo vincuntur pectora sensu.
Ilicet ut niveo iam mitia dente momordit,
Affulsit nulla maculatum nube serenum.
Tum sapor illecebram mellitis in faucibus indens
Perpulit insueto munus deferre marito.
Quod simul ac sumpsit, detersa nocte, nitentes
Emicuere oculi, mundo splendente, sereni.
Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque,
Quae pudenda vident, ficulnis frondibus umbrant. (0348C)
Forte sub occiduo Domini iam lumine solis
Agnoscunt sonitum, trepidique ad devia tendunt.
Tum Dominus coeli moestum compellat Adamum:
Dic, ubi nunc degas? Respondit talia supplex:
O Domine, affatus pavido sub corde tremisco.
Magne, tuos, nudusque metu rigente fatigor.
Tum Dominus: Quis poma dedit noxalia vobis? (0349A)
Tradidit haec mulier, dum dicit, lumina promptim
Candenti perfusa die, liquidumque serenum
Affulsisse sibi, solemque, et sidera coeli.
Protinus ira Dei turbatam territat Evam,
Auctorem vetiti dum quaerit Maximus acti.
Illa sub haec pandit: Serpentis suasa loquelis
Accepi, fallente dolo, blandoque rogatu.
Nam sua vipereis intexens verba venenis,
Haec mihi prae cunctis narravit dulcia pomis.
Ilicet Omnipotens condemnat gesta draconis,
Praecipiens, cunctis invisum vivere monstrum,
Pectore mox fuso prorepere, tum sola morsu
Mandere: mansuro quaecumque in tempora bello,
Humanos inter sensus, ipsumque labentem
Vertice, ut abiecto pronus post crura virorum
Serperet, et calces, dum labens cominus instat. (0349B)
Femina fraudigeris misere decepta suadelis
Praecipitur duro discrimine ponere partum,
Servitiumque sui studio perferre mariti.
Tu vero, cui visa fuit sententia verax
Coniugis, immiti cessit quae victa draconi,
Deflebis miserum per tempora longa laborem.
Nam tibi triticeae surget pro germine messis
Carduus, et spinis multum paliurus acutis.
Ut cum visceribus lassis, et pectore moesto
Plurima sollicitos praestent suspiria victus,
Donec in occiduo venientis tempore mortis,
Unde geris corpus terrae reddare iacenti. (0350A)
His actis, Dominus trepidis dat taedia vitae,
Deiectosque procul sacratis dimovet hortis,
Obversosque locat, medioque eliminat igni,
In quo perceleri Cherubin evolvitur aestu,
Dum calidus defervet apex, flammasque volutat.
Quis Dominus, pigro ne frigore membra rigerent,
Consuit evulsas pecudum de viscere pelles,
Operiens nudos calidis de vestibus artus.