✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Baldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — VIII. [De simia, que secare uoluit.]

latín

STARET in arbusto dum simia more uetusto,
Arte uidet serrae pro consuetudine terrae
Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
Protinus affectat, dum tale quid inuida spectat;
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit,
Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper,
Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat,
Testiculos rima concluserat eius in ima.
Quod cum nesciret, sectorque repente ueniret,
Surgere conatur; sed rimula clausa moratur.
Huius namque modi specie se nescia prodi,
Sic inopinato perimi nec credula fato,
Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta,
Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum,
Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
«Dic, age: qua causa sic sunt tua uiscera clausa?
Non est naturae, tibi sint ut talia curae».
Tristis ad hec infit: «Mea me demencia strinxit,
Tale per inuentum dum facta relinquo parentum».
Prouidus accuret sibi lector, ut ista figuret
Officiumque sequi naturae, iuris et aequi;
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure,
Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector,
Intra scissuras solitas nos claudere curans,
Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat
Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis,
Quo male gestorum nos sero denique morum
Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — VII. [De fraudulento, qui sua fraude decipitur.]Novus Aesopus — X. [De columba, mure, coruo, testudine et capreolo.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — VIII. [De simia, que secare uoluit.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-viii-de-simia-que-secare-uoluit--baldo-a6a199
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — VIII. [De simia, que secare uoluit.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-viii-de-simia-que-secare-uoluit--baldo-a6a199.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.