SVMMA columbarum, licet in grege dux sit earum,
Rite per antiquum murem sibi faecit amicum.
Que uelut incaute legerent dum semina caute,
Arte solo iactis cohibentur retibus artis;
Cumque laborarent, ut se simul inde leuarent,
Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui,
Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
Qua specie facti coruus testudoque capti,
In supradicti sunt federe soricis icti.
His simul unitis, datur huic id soluere litis:
Censeat ut gnarus, quid largo distet auarus,
Inter eos ortum, quod adhuc contingere portum
Non poterat tutum, fuerat nec ante solutum.
Hec raesponsa catus mus reddidit ille rogatus:
«Horrea cuiusdam cum muribus ipse quibusdam
Ingrediens quondam, uas plenum semine quoddam
Cum sociis scandi, nec erat locus hic penetrandi;
Pars igitur nostrum solito magis undique rostrum
Inprimit et mandit multoque foramine pandit.
Vas quoniam largi fuerat sine tegmine spargi,
Non fuit his menti, sed ali de uase fluenti.
Sic manet intactum prius in nichilumque redactum».
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus,
Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
Cumque moras uinctus pateretur longius intus,
Poenitet afflictum sic foedus id esse relictum.
Mus tamen ille uetus, sociis succurrere suetus,
Hunc uenatoris statuit dissoluere loris.
Qui, dum peruerse raptus foret ante super se
Dumque superbiret, quod cunctis forcior iret,
Iam facile captus, tam pene repente subactus,
Omne suum sane didicit fore robur inane.
Hoc tibi commentum, lector, sit ut in monimentum:
Sic adeo noli tibimet confidere soli,
Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari,
Sed nec amicorum cuiquam tamen inferiorum;
Nam quod neglectum solet et procul esse reiectum,
Summam sepe satis uim continet utilitatis.